

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 4: Versus 5
Credenti autem,etc. Non dicit ei. Credit enim illi qui credit vera esse quae ille loquitur, quod et mali faciunt. Credere illum est credere quod ille sit Deus, quod et diaboli faciunt. Sed credere in eum, est illum credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus membris incorporari.Secundum propositum.Quasi dicat: Sine operibus praecedentibus justificatur impius, et hoc secundum propositum gratiae Dei, id est, secundum gratiam Dei propositam omnibus credentibus, vel secundum quod Deus longe ante posuit.